monumenta.ch > Orosius > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Orosius, Historiae, Liber 4, Caput 16, 6
usque adeo autem ultima desperatio reipublicae apud residuos Romanos fuit, ut senatores de relinquenda Italia sedibusque quaerendis consilium ineundum putarint. quod auctore Caecilio Metello confirmatum fuisset, nisi Cornelius Scipio tribunus tunc militum, idem qui post Africanus, destricto gladio deterruisset ac potius pro patriae defensione in sua verba iurare coegisset.